Liber Psalmorum. Chapter 75

1 Magistro chori. Secundum Ne destruxeris . PSALMUS. Asaph. Canticum.
2 Confitebimur tibi, Deus; confitebimur et invocabimus nomen tuum: narrabimus mirabilia tua.
3 Cum statuero tempus, ego iustitias iudicabo.
4 Si liquefacta est terra et omnes, qui habitant in ea, ego confirmavi columnas eius.
5 Dixi gloriantibus: Nolite gloriari! et delinquentibus: Nolite exaltare cornu!
6 Nolite exaltare in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum proterva .
7 Quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis exaltatio.
8 Quoniam Deus iudex est: hunc humiliat et hunc exaltat.
9 Quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen usque ad faeces epotabunt, bibent omnes peccatores terrae.
10 Ego autem annuntiabo in saeculum, cantabo Deo Iacob.
11 Et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua iusti.